- AMASTRIS
- I.AMASTRISDionysii Tyranni Heracleaeuxor, soror Darii, quem Alexander M. devicit, urbem cognominem exq u atuor pagis composuit, Strab. de qua vide in Amastris.II.AMASTRISXerxis uxor, vide Amestris.III.AMASTRISfluv. Bithyniam et Pontum rigans. Natal.IV.AMASTRISurbs Paphlagoniae, in ora maris Euxini, quae et Amastrum, ex quatuor urbibus, seu pagis proximis, Sesamo, Cytoro, Cromna ac Teio, magnam in urbem crevit, media fere inter teium, et Cytorum, Cromnae proprior, ab Heraclea Pontica 68. mill. pass. in ortum distans. Eius meminit Catull. Epigr. 4. v. 13.Amastri Ponticâ, et Cytore buxifer.Val. Flacc. l. 6. v. 554.---- Peditem pedes haurit Amastris.Ita vulgo; et apud Ferrarium. Sed legendum:---- Peditem pedes haurit Amastrum.Et est viri nomen proprium. Hodie Amastris Famastro, vel Samastro dicitur. Hinc Amastriacus. Ovid. in Ibin:Aut ut Amastriacis quondam lenaeus ab orisNudus Achilleâ destituaris humo.longitud. 60. 43. latitud. 44. 25. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.